From YLE:

Societas pedifollica Vaticana
: Nuntii Latini

18.05.2007, klo 14.12

In civitate Vaticana societas pedifollica condita est, quae nonnisi ex sacerdotibus catholicis et studentibus theologiae constat.

Clericus Cup - ut nuncupatur ? cum ad vulgus delectandum spectat tum id agere conatur, ut ecclesia catholica propius populo admoveatur.

Ludi, qui diebus Dominicis agi non sinuntur, etiam eo peculiares sunt, quod arbitri Latine iudicant et lusoribus verba impudentia inter se clamitare non licet.


Maija Ketoluoto-Nurminen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin: Ephemeris...