From YLE:

Memoria Michaelis Agricolae
: Nuntii Latini

13.04.2007, klo 10.50

Die nono huius mensis (9.4.) in Finnia memoria episcopi Michaelis Agricolae, reformatoris ecclesiae Finniae et fundatoris linguae nostrae litterariae, variis sollemnitatibus recolebatur.

Eo enim ipso die quadringenti quinquaginta anni a morte eius lapsi erant.

Dies festus inauguratus est in Ecclesia cathedrali Aboensi, ubi officium divinum oecumenicum celebrabatur archiepiscopo Jukka Paarma praedicante.

Etiam ministerium aerarii publici ad honorem Agricolae habendum suum contulit, cum nummum argenteum in publico proposuit, cuius una pars imagine Agricolae, altera autem figura calami scriptorii ornata est.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)