From YLE:

Theatrum antiquum repertum
: Nuntii Latini

23.03.2007, klo 08.43

Theatrum Acharnanum, quod in Graecia antiqua clarissimum erat, abhinc paucas septimanas a quibusdam structoribus fortuito inventum esse nuntiatur.

Fodiebantur fundamenta cuiusdam aedificii, quod decem chiliometra a mediis Athenis in septentriones aberat, cum fori theatri lapidei reperti sunt.

Scaena autem et ceterae parietinae sub platea domibusque propinquis obrutae latebant.

Illud theatrum saeculo quinto a.Chr.n. sive aetate urbis Atheniensium aurea adhibebatur.


Tom Bergman
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)