From YLE:

Februarius in Finnia gelidior
: Nuntii Latini

16.03.2007, klo 09.06

Fuerit iam sane in eo, ut clima orbis terrarum paulatim calefiat, at certe mensis Februarius in Finnia compluribus gradibus Celsianis gelidior fuit quam fieri solet.

Id ita se habere vel inde apparet, quod in paroechia Salla, quae in Lapponia sita est, temperatura quodam die Februario usque ad quadraginta fere gradus infra zerum descendit. Mensis autem Ianuarius apud nos mirum quantum mitis fuit, quo factum est, ut temperatura totius hiemis media in Finnia mensuram consuetam non excederet.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)