From YLE:

Artificia a nazistis ablata quaeruntur
: Nuntii Latini

09.03.2007, klo 16.15

Inter secundum bellum mundanum nazistae a Iudaeis Europae circiter sescenta milia artificiorum abstulerunt, ex quibus circiter centum milia possessoribus nondum restituta sunt.

Illa etiam in Finnia indagari coepta sunt. Accuratius investigantur quadringenta fere opera, quae in collectionibus viginti septem museorum conservantur.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)