From YLE:

Quid George Bush dixerit
: Nuntii Latini

25.01.2007, klo 17.35

Praesidens Civitatum Americae Unitarum semel in anno orationem de condicione patriae facere solet.

George Bush, cum die Martis illam contionem apud parlamentum haberet, ait se maxime niti, ut Americani decem annis proxime futuris consumptionem benzini quinta parte deminuerent.

Idem dixit sibi propositum esse numerum horreorum materiae combustibilis, quae in America essent, ad annum bismillesimum vicesimum septimum (2027) decemplicem reddere.

Quod ad politicam exteriorem attinet, Bush consilium suum de copiis in Iraquia augendis defendit et a legatis parlamentaribus petivit, ut patienter exspectarent, donec illud consultum bonos eventus haberet.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: Iam dubia non est culpa Hominum in calefactione mundi