From YLE:

De oleiductu clauso
: Nuntii Latini

12.01.2007, klo 09.41

Septimana vergente Russi finitimis suis Belorussis petroleum suppeditare intermiserunt discordia de vectigali inter utramque partem coorta.

Illud decretum etiam multis civitatibus Unionis Europaeae detrimento fuit, quippe quae in energia consumenda ex petroleo Russorum multum penderent.

Tubus enim petrolearius, quem Russi in aliquot dies clauserunt, in finibus Belorussiae bifariam dividitur ac quidem ita, ut ramus superior per Poloniam in Germaniam extendatur, inferior autem per Ucrainam usque ad Hungariam et Croatiam pertineat.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: Iraquiana iustitia proximis S. Husseini administris mortem administrat

On the Greek side, the latest headlines from Akropolis World News: Historians discover another Ithaca, executed both Saddam's "right hands", two journalists condemned in Rabat