From YLE:

Ara Pacis Augustae renovata
20.10.2006, klo 10.26

Ara Pacis Augustae, monumentum Romanum anno a.Chr. n. nono victoriis Augusti consecratum, in conspectu populi rursus posita est.

Diu enim in usu publico non erat propter labores reficiendi, quibus illud aedificium marmoreum variis ornamentis decoratum ab emissionibus gasalibus protegeretur.

Itaque architectus Richardus Meier, cui haec opera perficienda commissa erat, Aram Pacis claustris vitreis circumdedit, quod multam disceptationem apud vulgus movit.

Tom Bergman
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: Confirmatur consilium pontificium adeundi Turcas