From YLE:

Calamitas traminis magnetici
28.09.2006, klo 10.52

In Emslandia, regione Saxoniae Inferioris, tramen magneticum in calamitatem incidit, cum contra currum operarium, qui in eadem orbita erat, magna velocitate impegit.

Viginti quinque homines in illa collisione, cuius causa error humanus esse dicitur, perierunt.

Tramen magneticum in orbita speciali vi magnetica sustinente et propulsante levitat.

Velocitatem quadringentorum quinquaginta chiliometrorum horalium assequi potest, sed calamitosum tramen, quod in itinere probationis erat, tantum centum septuaginta chiliometrorum velocitate vectum esse nuntiatur.

Tramen magneticum eiusdem generis hucusque tantum inter urbem Sanghaevum et aeriportum eius in commeatu publico adhibetur.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: Crisis Caucasia