Tumultus in Brasilia violenti
18.05.2006

In Brasilia amplius quinquaginta cives, imprimis custodes publici, vitam amiserunt tumultibus post hominum memoriam omnium violentissimis ibidem ortis.

In urbe Paulopoli, ubi plus viginti miliones hominum habitant, greges criminales gravissime armati impetus cruentos praesertim in vigiles urbanos fecerunt.

In causa putatur esse, quod captivi ad maximum criminalium ordinem pertinentes ex pristinis vinculis in carcerem tutiorem et remotiorem transferri coepti sunt.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, here's the latest headline from Ephemeris: Mons Niger independens

On the Greek side, Akropolis World News: Montenegro chooses independence - 80 Taliban dead in US attack