Evangelium secundum Iudam
21.04.2006

In USA divulgatus est textus in papyro scriptus, quod Evangelium secundum Iudam dicitur.

Ille textus, quarto p.Chr.n. saeculo ortus, transscriptio habetur scripturae, quae iam undevicesimo decennio nota erat. Evangelium secundum Iudam ante triginta fere annos in Aegypto repertum est.

Ex illo evangelio Iudas Iscariotes non fuit proditor, sed egit, sicut Iesus petiverat, et fuit solus ex discipulis, qui Iesum vere intellexit.

Ex Novo Testamento Iudas triginta argenteis acceptis Iesum principibus sacerdotum tradidit, postea autem, paenitentia ductus, argenteis in templo proiectis, laqueo se suspendit.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, be sure to check out Ephemeris : Iraniana Res Publica non paret Concilio Securitario de re nucleari