Comitia praesidentialia Belorussiae
24.03.2006

Comitiis in Belorussia habitis Alexander Lukashenko tertium praesidens creatus est.

Ut tertium creari posset, suffragia popularia, quae ab observatoribus fraudulenta iudicabantur, autumno anni bis millesimi quarti habita sunt. Ordo a Securitate et Cooperatione Europae comitia praesidentialia Belorussiae nec libera nec proba fuisse rettulit. Fautores oppositionis captos et arbitrium conveniendi et loquendi circumscriptum esse, cum regimen competitionem politicam non ferret.

Unio Europaea sanctiones moderatoribus Belorussiae imponendas praeparat. Germania nuntiavit se oppositioni Belorussiae politicae subsidium, sicut ante, laturam esse. Russia et alia membra Unionis Civitatum Independentium comitia legaliter facta censent.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)