Pactio primae conductionis
24.03.2006

Dominique de Villepin, minister primarius Francorum, legem promulgavit, ex qua operarii minus viginti sex annos nati inter primum operis biennium quandovis sine causa dimitti possent.

Illa lex, quae "pactio primae conductionis" appellatur, reclamationes et tumultus in multis Galliae oppidis peperit. Fautores legis credunt illam conductores operis ad novos operarios conducendos incitare, reprobatores autem dicunt legem iuvenes velut mucinnia tractare, quae post usum inter purgamenta reiciantur. Inopia quaestus est apud Francos quaestio difficillima. Pessimae sunt condiciones iuvenum, ex quibus circiter viginti tres centesimae quaestu carent.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, check out Ephemeris :
De reclamatione in Alba Russia