Hiems in Finnia continuatur
17.03.2006

Hiems in Finnia primo dimidio mensis Martii solito frigidior fuit, ut ex statisticis Instituti meteorologici apparet.

Temperatura enim duabus septimanis proxime praeteritis plus quinque gradibus Celsianis inferior reperta est quam compluribus annis superioribus fieri solebat.

Imprimis regiones Uloae et Caianeburgi his diebus frigoribus durissimis vexatae sunt, cum in Lapponia eodem tempore saevitia caeli iam paulatim mitesceret.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)