Olympia hiberna finita
02.03.2006

Olympia hiberna anni bis millesimi sexti finita sunt. Conclusio ludorum vespere diei Dominici in stadio Olympico Taurinorum multis cum caerimoniis et spectaculis celebrabatur.

Burgimagister Taurinensis vexillum Olympicum collegae suo Vancuveriensi tradidit, nam proxima sive XXI Olympia hiberna Vancuveriae, in urbe Canadae occidentalis, anno bis millesimo decimo fient.

Ultimum Olympiorum certamen fuit ludus hoccei glacialis, in quo greges Finnorum et Suetorum conflixerunt. Finnorum grex, qui in his Olympiis omnes adversarios, ut Russos, Americanos Canadensesque vicerat, in finali certamine acerbissimam cladem accepit, cum a Suetis punctis tria ad duo superatus est.

Quod certamen circiter duo miliones quadringenta milia Finnorum per televisionem spectabant, nam in ludo hocceio fuit ultima spes nomismatis aurei, quod athletae Finni in his Olympiis non obtinuerant.

Consecuti tamen sunt sex nomismata argentea et tria aenea. Plurimas victorias reportaverunt Germani, Austriaci, Americani.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)


[how does one say "sucked", as in Team Canada's performance in hockey, in Latin?]