Dies Kalevalensis
02.03.2006

Pridie Kalendas Martias dies Kalevalensis in Finnia celebratus est. Illo enim die, anno millesimo octingentesimo tricesimo quinto, Elias Lönnrot, auctor operis Kalevalae, prologum primae editionis subscripsit.

Kalevala, carmen epicum nationis Finnorum, est fabula de deis et heroibus, quae originem in carminibus popularibus habet.

Carmina, quae Lönnrot compluribus itineribus factis collegit, in disco compacto Kalevala Canora intitulato etiam Latine hodie auscultari possunt.

Textus carminum, qui in illo disco melodiis translaticiis ab optimis huius generis expertis Latine canuntur, excerpti sunt ex versione operis Latina, quae anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto primum divulgata est.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

More news in Latin at Ephemeris : Italiae detrimenta colonici aevi Libyae sarcienda esse

And on the Greek side of things, there's Akropolis World News: Russia wants Hamas to accept Israel - Bush signs nuclear agreement with India