Energia Europaeos sollicitat
27.01.2006

Anno vergente, cum rixa de gaso inter Moscuam et Kioviam orta multas nationes Europaeas terruisset, ne de energia Russiae nimis dependerent, de novis electrificinis nuclearibus in Europa aedificandis cogitari coeptum est. José Manuel Barroso, praeses commissionis Europaeae, censuit nullam optionem energiae excludendam esse.

Franci, apud quos octoginta centesimae electricitatis vi nucleari producuntur, monuerunt electrificinas nucleares non tantum ex energia aliena independentiam augere sed etiam instrumenta esse, quibus contra mutationem climaticam pugnaretur.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

Radio Bremen has also posted its monthly version of Nuntii Latini with a German focus ...