De comitiis praesidentialibus
20.01.2006

Die Dominico in Finnia comitia praesidentialia habita sunt. Suffragiis vesperi computatis apparuit praesidentem hodiernam Tarja Halonen, cui iterum eligendae partes sinistrae operam navaverant, sententiarum quadraginta sex centesimas (46%) accepisse.

Ab ea secundus evasit pristinus minister Sauli Niinistö, candidatus factionis conservativae, quippe qui votorum viginti quattuor centesimis (24%) potiretur.

Tertium locum obtinuit princeps minister Matti Vanhanen duodeviginti suffragiorum centesimas (18%) consecutus. Reliqui quinque ambitores successu parum prospero certaverunt.

Neque studium civium ad ius suffragii adhibendum laudaveris, nam eorum nonnisi septuaginta quattuor centesimae (74%) ad urnas adierunt. Quia autem nemo ex octo candidatis maiorem sententiarum partem sibi acquisivit, necesse est duabus septimanis interiectis sive die undetricesimo mensis Ianuarii (29.1) alterum suffragium ineatur.

Tum decernetur, uter ex duobus primae creationis victoribus praesidens rei publicae proximo sexennio futurus sit.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

For more news in Latin, be sure to check out Ephemeris ... latest headline: Causam dici ab antropophago [!]