Oratio praesidentis Halonen
05.01.2006

Oratione Kalendis Ianuariis habita Tarja Halonen, praesidens Finnorum, monuit prosperitatem inter cives aequaliter divisam et dispertitam non esse; differentias redituum crescere coepisse et novum genus paupertatis cum exclusione sociali ortum esse; quaestus inopiam adhuc esse nimiam, etsi novae operis sedes creatae essent.

Structuram societatis civilis praesidens censebat rectam esse; curandum tamen esse, ut institutio publica, securitas socialis, cura valetudinis et circumiacentium efficaciter fungerentur; id non sufficere, ut Finni ad mutationes orbis terrarum se adaptarent, sed necesse esse, ut mutationibus dirigendis interessent.

Oratio, quam praesidens Halonen habuit, fuit ultima praesidentatus eius, nam comitia praesidentialia medio mense Ianuario fient.

De illis quidem Halonen, quae ad alterum praesidentatum est candidata, omnino tacuit, sed hortata est, ut Finni iure suffragii uterentur, quod centum annos habuissent.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)