Novae leges tabacariae
05.01.2006

Apud Hispanos, qui acerrimi fumificatores sunt, lex lata est, quae fumificationem in sedibus operis et in cauponis vetat.

In Cechia fumificatio hoc anno in omnibus locis publicis vetita est.

Statim post mediam noctem Kalendarum Ianuariarum vir quidam Pragae deprehensus est, cum in statione autoraedarum fumificavisset.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)