Cursus electronicus crebrescit
16.12.2005

Cursus electronicus magis magisque crebrescit et in dies diutius observatur.

Operarii et opifices apud eum in medio binas horas singulis diebus agunt atque trini ex quaternis aliquatenus cursui electronico addicti sunt.

In Finnia usus eius forsitan est etiam frequentior quam aliis in terris Europaeis.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)

... and for more Latin news, check out Ephemeris!