Cimices Novum Eboracum invaserunt
02.12.2005

Cimices lectularii urbem New York, etiam deversoria eius lautissima invaserunt.

Hodie tam frequentes etiam in asylis liberorum, scholis domibusque privatis occurrunt, ut iam de vera epidemia agatur.

Causa invasionis cimicum esse putantur immigrationes ex nationibus egentioribus et peregrinationes hodie frequentiores quam ante atque prohibitiones recentes insecticidiorum efficacium.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)