Terrae motus in Pakistania
14.10.2005

Die Saturni mane regiones in confinio Pakistaniae et Indiae sitae vehementi terrae motu concussae sunt.

Qua calamitate, cuius vis amplius septem graduum Richterianorum fuisse nuntiatur, triginta aut etiam quadraginta milia hominum vitam amiserunt.

Testes oculati rettulerunt motu sismico factum esse, ut omnes fere scholae Pakistaniae, quae in zona calamitatis invenirentur, repentina ruina conciderent.

Ordines auxiliares internationales de clade certiores facti subsidium necessitatis in Asiam mittere coeperunt. Inter eos est Ordo Finniae a Cruce Rubra, qui una cum Norvegis valetudinarium campestre in Casmiriam deportandum curavit.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)