Angela Merkel nova cancellaria
14.10.2005

Germani feminam cancellariam foederalem acceperunt, cum Angela Merkel, praeses factionis democratarum Christianorum ad hoc munus curandum electa est.

Qui magistratus tamen partibus eius magno stetisse videtur: apparet enim, nisi socialistis magna auctoritas in novo regimine concessa esset, futurum non fuisse, ut Angelae Merkel summus honor daretur.

Gerhard Schröder, pristinus cancellarius, recusavit, quominus novo consilio rei publicae administrandae interesset.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)