De latronibus Suetiae
30.09.2005

Numerus ordinum et gregum criminalium in Suetia his decem annis multiplicatus est, ut referunt acta diurna quibus nomen Dagens Nyheter.

Existimantur enim ibidem paene quinguaginta sodalicia nefaria esse, quae in viginti tribus diversis locis agunt.

Plerique socii eorum de vi et latrociniis varii generis condemnati sunt.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)