De venatione alcium
30.09.2005

Die Saturni sive die vicesimo quarto mensis Septembris (24.9) venatores Finniae, quorum apud nos circiter centum milia esse aestimantur, ad alces sternendas profecti sunt.

Copia horum cornigerorum in silvis nostris iam tantopere crevit, ut venatoribus hoc anno licentia sexaginta milia alcium occidendi daretur, qui numerus decima parte maior est quam anno proxime praeterito.

Tempus alcium venandarum usque ad medium mensem Decembrem durabit.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)