Lex fundamentalis Iraquiae
02.09.2005

Praesidens Iraquiae Jalal Talabani nuntiavit novam legem fundamentalem Iraquiae iam ita praeparatam esse, ut ad suffragium populi, quod Idibus Octobribus (15.10.) institueretur, deferri posset.

Textus legis promulgatae, de cuius forma per multas septimanas acerrime disceptatum erat, coram parlamento tandem recitatus est, quamquam legati Sunnitarum etiamtum recusaverunt, quominus rogationem approbarent.

Metuunt enim, ne expertes copiarum petrolei reddantur, cum hae opes maximam partem in finibus Curdorum et Shiitarum inveniantur.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)