Proventus in Finnia malorum
02.09.2005

Proventus malorum in Finnia cultorum hoc autumno tertia fere parte uberior fore exspectatur quam fieri solet.

Quam rerum condicionem non mireris, si respicias hanc aestatem pluviis et serenitatibus variantem horticulturae admodum idoneam fuisse.

Corbes iam pleni sunt malorum rubrorum, quae celerius quam reliqua horum pomorum genera maturuerunt. Species autem hiemales non ante quam mense Septembri exeunte de arboribus in vasa colligentur.


Reijo Pitkäranta
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)