Alibi diluvia et tempestates
26.08.2005

Eodem tempore, quo siccitas in Portugallia perseverat, Europa media et orientalis tempestatibus et diluviis laborat.

Imbres continui labinas in terris montuosis effecerunt, lineas electricas, vias stratas ferratasque diruperunt, vicos secluserunt.

Magistratus Germaniae et Austriae aestimant iacturas iam maiores esse quam in diluviis anni undebismillesimi.

Maxima damna diluviis totam per aestatem durantibus facta sunt in Romania et Bulgaria, in quibus moles aquarum plus quinquginta homines secum abstulerunt et multa domorum milia deleverunt.

In quibusdam partibus Austriae occidentalis, in Helvetia media et orientali et Croatia status necessitatis edictus est.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)