Quid moderatores dixerint (03.06.2005)

Plebiscitum Francogallorum moderatores Unionis Europaeae et ministros civitatum eius sociarum ad sententiam de nova rerum condicione proferendam elicuit.

Jose Manuel Barroso, praeses commissionis Unionis: "Unio Europaea", inquit, "in praesenti quidem magnis difficultatibus implicita est, sed hanc rem adversam aequo animo accipiamus oportet."

Jean-Claude Juncker, minister princeps Luxemburgi, negavit fieri posse, ut novae consultationes de lege fundamentali instituerentur.

Matti Vanhanen, minister primarius Finniae, cum eventum suffragii graviter ferret, tamen ait eum miserari nihil prodesse.


Nuntii Latini
, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)