Ioannes Paulus II 1920 -2005 (15.04.2005, klo 13.57)

Missa funebri in platea Petrina celebrata, Summus Pontifex Ioannes Paulus II a duodecim sellariis apostolicis in cryptam basilicae portatus et prope eum locum conditus est, ubi apostolus Petrus sepultus esse creditur.

Die Lunae, duodevicesimo mensis currentis post meridiem, cardinales in conclave ad novum papam creandum ingredientur.

Ioannes Paulus II fuit in historia ecclesiae primus papa Polonus et post quadringentos quinquaginta quinque annos primus papa non Italicae originis.

Ecclesiam Poloniae contra regimen communisticum defendit et homines iugo communistarum oppressos hortabatur, ne timerent. Itinera pastoralia in centum triginta civitates suscepit.

Finniam visitavit anno millesimo nongentesimo undenonagesimo. Cum parkinsonismus, quo affectus erat, iam gravesceret, anno bis millesimo de munere deponendo cogitaverat, ut ex testamento eius apparet.

In quibusdam rebus ad mores pertinentibus conservativus exstitit, quo dissensiones etiam intra ecclesiam catholicam suscitabat et adversarios sibi parabat.

Cum vitam etiam foetus nondum nati defendendam esse censeret, abortum artificialem severissime damnavit.

Fecundationem artificialem vetuit, usum remediorum prophylacticorum ne in matrimonio quidem probabat, homosexualitatem et sacerdotium feminarum non tolerabat.

Erant, qui arbitrarentur ecclesiam opinionibus eius conservativis impediri, ne in aetatem modernam transiret.


Tuomo Pekkanen
Nuntii Latini, Finnish Broadcasting Company (YLE)
(used with permission)